Hľadaný výraz: Sdc 9,50-57, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod obsidebat et cepit. 51 Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula. 52 Accedensque Abimelech iuxta turrim pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur. 53 Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius. 54 Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: “ Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim ”. Qui transfodit eum. 55 Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas. 56 Et reddidit Deus malum, quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. 57 Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii Ierobbaal.

1

mail   print   facebook   twitter